HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCIII: Quod ob solam fornicationem uxor potest dimitti

#Matth. XIX.#Gen. II#Deut. XXIV

Et factum est post sermones istos, migravit Jesus a Galilaea, et venit in Judaeam trans Jordanem, et secuti sunt eum Galilaei, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes, et dixerunt: Si licet homini dimittere uxorem, quacunque ex causa?Quibus ait Dominus quod Deus instituit conjugium, et ideo non licebit homini separare illud, quia etiam sic voluit Dominus, virum adhaerere uxori, quem propter eam relinqueret patrem et matrem, id est affectum suum magis dirigeret homo ad procreationem liberorum, quam ad curam parentum. Sicut enim humor de radicibus ascendit ad arborem, et transmittitur ad semen, et ad radices non redit, ita affectus a parentibus ad filios transmittitur, nec convertitur, id est major est affectus et pronior parentum ad filios quam filiorum ad parentes. Cumque objecissent de libello repudii concesso a Moyse, et dixisset, ob duritiam cordis eorum hoc esse permissum, id est nulla lege punitum. Non enim ordini Dei Moyses superordinaret, addidit quod excepta causa fornicationis, non liceat homini dimittere uxorem. Quod audientes discipuli dixerunt, quia non expedit nubere. Ne autem omnem continentiam meritoriam putarent, distinxit Dominus eunuchos, quia quidam sic nascuntur, qui proprie dicuntur castrati, id est caste nati. Alii facti sunt ab hominibus, qui proprie dicuntur spadones a spata. Alii se castrant propter regnum Dei, qui proprie dicuntur eunuchi, id est bene vincentes ab eu, quod est bonum, et nuche, quod est victoria. Et haec ultima meritoria est. Cumque pueris oblatis imposuisset manus et benedixisset eis, abiit inde.